HORREVM

HORREVM
HORREVM
Castrense, dictum olim Tinurtium est ad Ararim, quia mansio vel statio fuit militaris, annonam et cetera militibus iter facientibus necessaria servans: quales stante Imperio Rom. mansiones fuerunt, in viis publicis inque vicis plerumque ad ripas fluminum mai. positae, et omnibus rebus abundantes. Talia fuêre Horrea Caelia, inter Putput vicum et Hadrumetum coloniam, in prov. Byzacena, alias Horrea absolute dicta: tale Horreum Margi in Moesia, a Naisso 57. mil. pass. distans, quod Ptol. simpliciter Horrea vocat: talis inter Forum Iulii et Antipolim locus, Aethico dictus ad Horrea. Talia fuêre ad Mosellam castella, olim condita a Romanis, adversus Germanorum incursiones: quae iam securâ Belgicâ ac nihil a Germanis metuente, pro horreis potius, quam pro castellis haberi, ait Aus. in Mosella: v. 456.
Addam praesidiis dubiarum condita rerum.
Sed modo securis non castra, sed Horrea Belgis.
Sic Amm. Marcell. l. 18. c. 2. Horrea ad Rhenum commemorat. Et Sidon. ait l. 6. Ep. 12. Vidimus per Araris et Rhodani ripam non unum horreum. Eumenius quoque in Paneg yr. Constant. de Maximiano Herculeo, qui ab urbe Trevitis per Araris Rhodanique ripas itinere facto Arelatum pervenerat, loquens, eiusmodi Horreorum mansionumque meminit. Fuêre et Horrea publica apud urbem treviros, in quibus annona militaris stante Imperio servabatur, quae postea in Monasterium clarissimum mutata sunt: quod Monastarium ad Horrea Annales Metenses, alii Coenobium Horrense; alii Herrea, puellare ac Abbatiale Monasterium S. Mariae, vocant. Horrea praedicta hodie Gall. Magazins, German. Provianthauser dicuntur. Hadr. Vales.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”